sábado, 13 de mayo de 2017

Quomodo linguam Latinam discere coepi

Quoniam iam abhinc duos annos linguam Latinam bene discere coepi, iam paratus sum ut aliquid Latine in rete scribam. Propositum igitur meum linguam exercere est praecipue rationes adhibendo quas sigulis diebus disco cum paucas paginas libri qui inscribitur 'Roma Aeterna' legerim. Scio vero me linguae Latinae magistrum nondum esse, quamobrem in antecessum veniam a vobis peto si hac in sede retiali mendum ullum inveneritis. Hodie vero cur et quomodo linguam Latinam discere coeperim velim vobis narrare.

In primis est mihi dicendum me virum Chilensem triginta unum annorum esse. Cumque igitur adulescens duodeviginti annorum essem, libros grammaticos ac lexicon emi cupidus linguam Latinam discendi. Etsi illo tempore fere omnia de Latinitate ignorabam, hanc linguam discere volebam quod aliquid in ea mysticum esse mihi videbatur. Nescio utrum propter similitudinem vocabulorum linguae patriae meae Hispanicae an ob eius antiquitatem illo modo senserim, sed aliquid in hac lingua iam illo tempore me attrahebat. Attamen ubi librum grammaticum aperi et cum rationes intricatissimas memoriae mandandas esse tum declinationes coniugationesque singulis diebus recintandas esse intellexi, cumque studiosus huius linguae discere essem, statim ob difficultates magnas in discendo animus meus cecidit. Post itaque paucos dies librum grammaticum clausi et cupere discere desini. Lingua enim Latina nimis difficilis mihi erat neque multum temporis habebam ut illo modo discerem.

Undecim annis post iterum cupiditatem linguam Latinam discendi in me invasit. Tunc vero non modo ob curiositatem vel potius quod preces catholicas in liturgia erga ritum Romanum antiquum necesse erat mihi intellegere, cum quodam in monasterio christiano vivere vellem. Etsi tantummodo preces liturgicas quasdam viva voce pronuntiatu ecclesiastico lente Latine legere poteram, eas non bene, ut patet, intellegebam. Scopum igitur meum erat preces intellegere atque interdum aliquot paginas Bibliae Sacrae nomine Vulgata legere. Proinde linguae Latinae magistrum quaerere in mea patria coepi sed frustra. Postquam inquisitionem quandam super filologiis magistrisque Chilensibus linguae Latinae feci intellexique apud nos iam fere neminem qui Latine loquatur esse, una ex parte quod universitates Chilenses aliquot annis ante cathedram filologiae classicae aboleverant cum discipuli deessent, altera vero ex parte quod ne sacerdotes quidem linguam Latinam sciebant, libros ad linguam Latinam discendam in rete quaesivi ita ut accurate magnaque cum patientia eos legerem.

Cum igitur prima elementa lingue Latinae discerem primasque declinationes et coniugationes magno cum sudore memoriae mandarem, aliquid legere nequiquam conabar. Libri enim quas in rete repperi methodo grammaticali utebantur ut linguam doceret, quare primum oportebat recitando discere declinationes atque exceptiones, tum coiugationes memoriae mandare, tandem parvas sententias in linguam patriam vertendas erant. Antequam vero sententias in linguam patriam vertere, subiectum et obiectum distinguere debebam ac vocabula ordinare, tunc demum convertere poteram. Taediose itaque ac lentissime discebam neque verba faciliter memoria tenere poteram, namque sententias sine contextu in meam linguam convertebam. Tantummodo ob discendi studiositatem illa exercitia primis mensibus passus sum, animus autem meus non satis bene se habebat cum linguae Latinae illo modo operam mihi danda erat.

Quodam vero die quasdam pelliculas in rete inveni in quibus parvus puer a magistro Latine loquenti docebatur. Multum igitur miratus sum quod aliquis mihi dixerat linguam Latinam loqui iam non posse. Quoniam fere omnia de Latinitate eo tempore ignorabam, illud credideram. Ob hanc rem, postquam eas pelliculas vidi, adeo stupefactus eram ut statim novam inquisitionem de lingua Latina in rete facerem. Tandem vero libros Orbergianos inveni ac magistrum quendam qui per rete me Latine docere posset repperi. Tunc demum bene linguam Latinam discere coepi intellexique multos discipulos propter methodum linguam Latinam bene callere non poterant.

Methodo igitur Orbergiana linguam Latinam didici. Liber qui 'Familia Romana' appellatur magistro adiuvante effecit ut linguam Latinam, quae tum intricatissima esse mihi videbatur, sine metu ullo faciliterque discerem. Post igitur unum annum, totum librum perfeci atque plus quam MM vocabula in memoria mea iam erant. Quomodo tanta vocabula in memora tenere potui? Quia singula verba sive in contextu sive per imagines sive per vocabula quae iam disceram explicabantur. Maximi itaque momenti est ad linguam docendam imaginibus uti, namque facilius in memoria manent verba quae coiunguntur cum rebus.

Difficile igitur fuit mihi capitulum decimum sextum 'Familiae Romane' quia illic prima verba depontentia reperiuntur. Deinde capitulum undetricesimum etiam difficile fuit quod multa verba modi coniunctivi memoriae mandanda sunt. Postea capitulum tricesimum et alterum, quoniam illic multae sententiae coiunctivo arduo usu inveniuntur. Nihilominus sunt capitula adeo bene scripta ut sine magnis difficultatibus temporis consecutio a quocumque intellegi posset.

Nunc autem, ut iam dixi, librum qui 'Roma Aeterna' inscribitur lego. Etsi scio adhuc multa mihi discenda esse, tamen gaudeo quod iam expedite legere fere omnia quae magna cum curiositate interdum quaero ope machinae googleanae. Precipueque vero scio me iam clavem ad aperuendas humanitatis portas habere ac laetor ob hanc rem.

3 comentarios:

  1. His sententiis perlectis, valde admiror cum facultatem tuam scribendi tum diligentiam firmitatemque; difficile enim videtur leges grammaticas verbaque memoriae mandare sine magistro. Magnopere etiam mihi placent opera Orbergis sapientissimi, quibus quoque usa sum ad sermonem discendum. Ut opinor, quamquam dicis te adhuc esse discipulum - quis vero nostrum non discit? - satis diserte latine scribis. Te igitur exhortor ut plures commentarios exponas, scribendo enim scientiam litterarum augebis. Macte virtute, amice, esto; sic itur ad summa astra Latinitatis :)

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago, amica, quod benignam commentationem scripsisti. Scopum meum est, ut iam dixi, de quolibet hic scribere precipue ut linguam exercere possim, namque mihi persuasum est illud optimum exercitium esse ut velociter progrediar ac disertius disertiusque scribam. Praeterea, sunt adhuc mihi multa vocabula quae in memoria mea nondum bene teneo, quam ob rem scribere praesertim illis verbis utendo debeo ut quodam die extempore expediteque loquar. Tuae tamen litterae animum meum sane excitant ut revera quotidie aliquid hic dicam, propterea iterum gratias ago tibi. Valeas!

      Eliminar
  2. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar