
In primis est mihi dicendum me virum Chilensem triginta unum annorum
esse. Cumque igitur adulescens duodeviginti annorum essem, libros
grammaticos ac lexicon emi cupidus linguam Latinam discendi. Etsi
illo tempore fere omnia de Latinitate ignorabam, hanc linguam discere
volebam quod aliquid in ea mysticum esse mihi videbatur. Nescio utrum
propter similitudinem vocabulorum linguae patriae meae Hispanicae an
ob eius antiquitatem illo modo senserim, sed aliquid in hac lingua
iam illo tempore me attrahebat. Attamen ubi librum grammaticum aperi
et cum rationes intricatissimas memoriae mandandas esse tum
declinationes coniugationesque singulis diebus recintandas esse
intellexi, cumque studiosus huius linguae discere essem, statim ob
difficultates magnas in discendo animus meus cecidit. Post itaque
paucos dies librum grammaticum clausi et cupere discere desini.
Lingua enim Latina nimis difficilis mihi erat neque multum temporis
habebam ut illo modo discerem.
Undecim annis post iterum cupiditatem linguam Latinam discendi in me
invasit. Tunc vero non modo ob curiositatem vel potius quod preces
catholicas in liturgia erga ritum Romanum antiquum necesse erat mihi
intellegere, cum quodam in monasterio christiano vivere vellem. Etsi
tantummodo preces liturgicas quasdam viva voce pronuntiatu
ecclesiastico lente Latine legere poteram, eas non bene, ut patet,
intellegebam. Scopum igitur meum erat preces intellegere atque
interdum aliquot paginas Bibliae Sacrae nomine Vulgata legere.
Proinde linguae Latinae magistrum quaerere in mea patria coepi sed
frustra. Postquam inquisitionem quandam super filologiis magistrisque
Chilensibus linguae Latinae feci intellexique apud nos iam fere
neminem qui Latine loquatur esse, una ex parte quod universitates
Chilenses aliquot annis ante cathedram filologiae classicae
aboleverant cum discipuli deessent, altera vero ex parte quod ne
sacerdotes quidem linguam Latinam sciebant, libros ad linguam Latinam
discendam in rete quaesivi ita ut accurate magnaque cum patientia eos
legerem.
Cum igitur prima elementa lingue Latinae discerem primasque
declinationes et coniugationes magno cum sudore memoriae mandarem,
aliquid legere nequiquam conabar. Libri enim quas in rete repperi
methodo grammaticali utebantur ut linguam doceret, quare primum
oportebat recitando discere declinationes atque exceptiones, tum
coiugationes memoriae mandare, tandem parvas sententias in linguam
patriam vertendas erant. Antequam vero sententias in linguam patriam
vertere, subiectum et obiectum distinguere debebam ac vocabula
ordinare, tunc demum convertere poteram. Taediose itaque ac
lentissime discebam neque verba faciliter memoria tenere poteram,
namque sententias sine contextu in meam linguam convertebam.
Tantummodo ob discendi studiositatem illa exercitia primis mensibus
passus sum, animus autem meus non satis bene se habebat cum linguae
Latinae illo modo operam mihi danda erat.
Quodam vero die quasdam pelliculas in rete inveni in quibus parvus
puer a magistro Latine loquenti docebatur. Multum
igitur miratus sum quod aliquis mihi dixerat linguam Latinam loqui
iam non posse. Quoniam fere omnia de Latinitate eo tempore ignorabam,
illud credideram. Ob hanc rem, postquam eas pelliculas vidi, adeo
stupefactus eram ut statim novam inquisitionem de lingua Latina in
rete facerem. Tandem vero libros Orbergianos inveni ac magistrum
quendam qui per rete me Latine docere posset repperi. Tunc demum bene
linguam Latinam discere coepi intellexique multos discipulos propter
methodum linguam Latinam bene callere non poterant.
Methodo igitur Orbergiana linguam Latinam didici. Liber qui 'Familia
Romana' appellatur magistro adiuvante effecit ut linguam Latinam,
quae tum intricatissima esse mihi videbatur, sine metu ullo
faciliterque discerem. Post igitur unum annum, totum librum perfeci
atque plus quam MM vocabula in memoria mea iam erant. Quomodo tanta
vocabula in memora tenere potui? Quia singula verba sive in contextu
sive per imagines sive per vocabula quae iam disceram explicabantur.
Maximi itaque momenti est ad linguam docendam imaginibus uti, namque
facilius in memoria manent verba quae coiunguntur cum rebus.
Difficile igitur fuit mihi capitulum decimum sextum 'Familiae Romane'
quia illic prima verba depontentia reperiuntur. Deinde capitulum
undetricesimum etiam difficile fuit quod multa verba modi coniunctivi memoriae mandanda sunt.
Postea capitulum tricesimum et alterum, quoniam illic multae sententiae
coiunctivo arduo usu inveniuntur. Nihilominus sunt capitula adeo bene
scripta ut sine magnis difficultatibus temporis consecutio a quocumque intellegi
posset.
Nunc autem, ut iam dixi, librum qui 'Roma Aeterna' inscribitur lego. Etsi scio adhuc
multa mihi discenda esse, tamen gaudeo quod iam expedite legere fere
omnia quae magna cum curiositate interdum quaero ope machinae
googleanae. Precipueque vero scio me iam clavem ad aperuendas humanitatis portas
habere ac laetor ob hanc rem.
His sententiis perlectis, valde admiror cum facultatem tuam scribendi tum diligentiam firmitatemque; difficile enim videtur leges grammaticas verbaque memoriae mandare sine magistro. Magnopere etiam mihi placent opera Orbergis sapientissimi, quibus quoque usa sum ad sermonem discendum. Ut opinor, quamquam dicis te adhuc esse discipulum - quis vero nostrum non discit? - satis diserte latine scribis. Te igitur exhortor ut plures commentarios exponas, scribendo enim scientiam litterarum augebis. Macte virtute, amice, esto; sic itur ad summa astra Latinitatis :)
ResponderEliminarGratias tibi ago, amica, quod benignam commentationem scripsisti. Scopum meum est, ut iam dixi, de quolibet hic scribere precipue ut linguam exercere possim, namque mihi persuasum est illud optimum exercitium esse ut velociter progrediar ac disertius disertiusque scribam. Praeterea, sunt adhuc mihi multa vocabula quae in memoria mea nondum bene teneo, quam ob rem scribere praesertim illis verbis utendo debeo ut quodam die extempore expediteque loquar. Tuae tamen litterae animum meum sane excitant ut revera quotidie aliquid hic dicam, propterea iterum gratias ago tibi. Valeas!
EliminarEste comentario ha sido eliminado por el autor.
ResponderEliminar