miércoles, 24 de mayo de 2017

De animi inquietudine seu anxietate


Inter omnes mentis conturbationes quae saepius homines patiuntur nostris temporibus anxietas est. Cum autem anxietas non modo animi quaedam afflictio, verum etiam morbus verus sit, primum symptomata oportet describere ut quomodo homines hoc morbo corripiantur intellegatis. Priusquam vero aliquid de symptomatibus dicam, me anxietate laborare mihi fatendum est, quam ob rem id quod explanabo iam expertus sum.

Anxietas igitur quaedam mentis sollicitudo est quae adeo mortalium animum affligere possit ut omnia futura terribilia hominibus anxietudine laborantibus videntur. Saepe fit ut hi homines nesciant quibus de causis tanta afflictione crucientur neque eorum vita difficultatibus plena esse videtur parentibus vel propinquis, quapropter frequentissime eos ab aliis hominibus non intellegi putant.

Quod ad symptomata attinet, in duobus generibus ea divideri possunt, quoniam una ex parte ad animum, alia vero ex parte ad corpus pertinent. Inter igitur symptomata quibus anxiorum animus vexari solent non solum angor, lymphatio, panicus repentinus ac pavor reperiuntur, sed etiam mentis confussio, subita fugiendi desideria, spei indigentia ac sensus quidam quo homines anxietudine laborantes se mente captos esse credunt. Cum signa vel symptomata vera ac mira sint praesertim quod repente in animum irrumpunt, homines qui anxietate laborant haec aegre quidem ferunt. Praeterea, crebro accidit ut homines salubres eis non credant, quod adiungendum est illorum angori. Sunt vero etiam symptomata quae se in anxiorum corpore comparere solent, namque cordis palpitationes, difficultates ad spirandum, sudores ac tremores hi mortales patiuntur.

Alius tamen anxietudinis gradus est, quoniam interdum symptomatum vis precipue lymphationis ac palpitationum adeo fortiter est, ut anxietas panici ictus fiat. Incursio enim vel ictus vel aggressio panici sunt nomina quibus medici psychologique hodierni utuntur ut nuncupent cum repente quaedam signa sicut tachycardia, sudores respiratioque difficilis tam vehementer se manifestant ut homines miseri se certe morituros esse putent.

De anxietatis aetiologia, variae opiniones sunt. Alii propter difficultates quasdam in cerebri neurotransmissoribus esse dicunt, cumque hominibus quaedam res nomine serotoninum desint, anxietatem, vitae taedium multasque alias conturbationum mentis formas sane manifestum iri dicunt. Etsi id demonstrari non potest, serotoninum desideria quaedam sicut libidinis voluptates ordinare credunt, qua de causa anxietas in corpore hominum serotonino carentium inter multos alios mentis morbos se ostendere potest. Attamen sunt alii qui anxietudinem tantummodo ob animi difficultates esse censent. Vulnera enim psychica vel vitae angustiae vel animi asperitates his mortalibus ita profundae sunt ut in corpore illa symptomata manifesta reddeant. Forsitan alii sint qui aliquid aliud existiment, sed plus minusve de anxietudinis origine eae sunt opiniones.

Cum iam illa symptomata variis occasionibus expertus sim, bene scio quid significet anxietate laborare. Nihilominus quaedam res utiles sunt ad anxietatem gradatim superandam. Primum manibus uti exercitium mihi utilissimum videtur ut hic morbus a nos vinceatur. Texere itaque cibum parare, pingere vel chartam figurare eam plicando (vulgo 'origami') multum iuvat ut animi tranquilitatem inveniemus. Tum quotidie corpus exercere magni est momenti ut animi sollicitudines evanescant, proinde birota vehi vel currere vel simpliciter exire deambulatum optima exercitia sunt quae semper facere possumus. Denique scribere (etiam Latine) vel loqui de rebus quas patimur etiam magna beneficia nobis dabit, praesertim si calamo ipso pulchras formas litterarum in charta effingere temptaverimus vel cum bonis amicis de nostris rebus locuti erimus.

Quamvis mundus velocius velociusque volveatur, inveniendam viam est ut nostra tempestate magna cum animi tranquillitate vivere possimus. Scio tamen id facilius esse dicere quam exercere, nihilominus tempus nobis ipsis quotidie donare, ridere bonosque scriptores legere atque interdum aliquantulum vini vel cervisiae potare oportet ut animus corpusque simul atque harmonice gaudeant in rebus vitae simplicioribus.

No hay comentarios:

Publicar un comentario