miércoles, 24 de mayo de 2017

De animi inquietudine seu anxietate


Inter omnes mentis conturbationes quae saepius homines patiuntur nostris temporibus anxietas est. Cum autem anxietas non modo animi quaedam afflictio, verum etiam morbus verus sit, primum symptomata oportet describere ut quomodo homines hoc morbo corripiantur intellegatis. Priusquam vero aliquid de symptomatibus dicam, me anxietate laborare mihi fatendum est, quam ob rem id quod explanabo iam expertus sum.

Anxietas igitur quaedam mentis sollicitudo est quae adeo mortalium animum affligere possit ut omnia futura terribilia hominibus anxietudine laborantibus videntur. Saepe fit ut hi homines nesciant quibus de causis tanta afflictione crucientur neque eorum vita difficultatibus plena esse videtur parentibus vel propinquis, quapropter frequentissime eos ab aliis hominibus non intellegi putant.

Quod ad symptomata attinet, in duobus generibus ea divideri possunt, quoniam una ex parte ad animum, alia vero ex parte ad corpus pertinent. Inter igitur symptomata quibus anxiorum animus vexari solent non solum angor, lymphatio, panicus repentinus ac pavor reperiuntur, sed etiam mentis confussio, subita fugiendi desideria, spei indigentia ac sensus quidam quo homines anxietudine laborantes se mente captos esse credunt. Cum signa vel symptomata vera ac mira sint praesertim quod repente in animum irrumpunt, homines qui anxietate laborant haec aegre quidem ferunt. Praeterea, crebro accidit ut homines salubres eis non credant, quod adiungendum est illorum angori. Sunt vero etiam symptomata quae se in anxiorum corpore comparere solent, namque cordis palpitationes, difficultates ad spirandum, sudores ac tremores hi mortales patiuntur.

Alius tamen anxietudinis gradus est, quoniam interdum symptomatum vis precipue lymphationis ac palpitationum adeo fortiter est, ut anxietas panici ictus fiat. Incursio enim vel ictus vel aggressio panici sunt nomina quibus medici psychologique hodierni utuntur ut nuncupent cum repente quaedam signa sicut tachycardia, sudores respiratioque difficilis tam vehementer se manifestant ut homines miseri se certe morituros esse putent.

De anxietatis aetiologia, variae opiniones sunt. Alii propter difficultates quasdam in cerebri neurotransmissoribus esse dicunt, cumque hominibus quaedam res nomine serotoninum desint, anxietatem, vitae taedium multasque alias conturbationum mentis formas sane manifestum iri dicunt. Etsi id demonstrari non potest, serotoninum desideria quaedam sicut libidinis voluptates ordinare credunt, qua de causa anxietas in corpore hominum serotonino carentium inter multos alios mentis morbos se ostendere potest. Attamen sunt alii qui anxietudinem tantummodo ob animi difficultates esse censent. Vulnera enim psychica vel vitae angustiae vel animi asperitates his mortalibus ita profundae sunt ut in corpore illa symptomata manifesta reddeant. Forsitan alii sint qui aliquid aliud existiment, sed plus minusve de anxietudinis origine eae sunt opiniones.

Cum iam illa symptomata variis occasionibus expertus sim, bene scio quid significet anxietate laborare. Nihilominus quaedam res utiles sunt ad anxietatem gradatim superandam. Primum manibus uti exercitium mihi utilissimum videtur ut hic morbus a nos vinceatur. Texere itaque cibum parare, pingere vel chartam figurare eam plicando (vulgo 'origami') multum iuvat ut animi tranquilitatem inveniemus. Tum quotidie corpus exercere magni est momenti ut animi sollicitudines evanescant, proinde birota vehi vel currere vel simpliciter exire deambulatum optima exercitia sunt quae semper facere possumus. Denique scribere (etiam Latine) vel loqui de rebus quas patimur etiam magna beneficia nobis dabit, praesertim si calamo ipso pulchras formas litterarum in charta effingere temptaverimus vel cum bonis amicis de nostris rebus locuti erimus.

Quamvis mundus velocius velociusque volveatur, inveniendam viam est ut nostra tempestate magna cum animi tranquillitate vivere possimus. Scio tamen id facilius esse dicere quam exercere, nihilominus tempus nobis ipsis quotidie donare, ridere bonosque scriptores legere atque interdum aliquantulum vini vel cervisiae potare oportet ut animus corpusque simul atque harmonice gaudeant in rebus vitae simplicioribus.

martes, 16 de mayo de 2017

De arte culinaria secutus consuetudinem Chilensem

Cum vocabula quae ad cibum pertieant memoriae mandanda mihi esse sciam, aliquid scripturus sum de cibo secutus artis culinarii Chilensis consuetudinem. Primum autem oportet gastronomiam nostram similis Hispanicae esse dicere, quoniam haec terra colonia Hispanica per plus quam duo saecula fuit. Propterea apud nos multa quae iam sunt in Hispania et aliis in Europae partibus inveniri possunt. Utcumque velim vobis aliquid de esca quotidiana nostra deque quorumdam ferculorum nostrorum paratione narrare.

In domo mea, ut aliqua exempla de vita quotidiana proferam, semel vel bis in septimana legumina sumere solemus, proinde sive lentes sive cicera sive phaseolos comedimus. Legumina igitur apud nos hoc modo parantur: primum oportet legumina ponere in receptaculum aqua plenum hesterno die ut aqua legumina molliatur. Postero die, primum in ollam legumina iam molliora facta pondenda sunt ac deinde eam supra flammam ut aqua fervescat per aliquot temporis puncta donec coquantur. Dum haec aguntur in sartagine oleum fundendum est ut in eo caepae sectae cum carotis tritis, allio et condimentis variis frigentur. Condimenta autem de lagumine pendent, sed omnia cum herbis sicut origanum et piper parantur. Postea oportet illa elementa fricta in ollam quae legumina continebat ponere et oryzam ei adiungere si legumina lentes vel cicera sunt. Si vero phaseoli sunt, et maizii grana et pastam vermiculatam et cucurbitae fragmenta ei adiungere solemus. Ita parati, phaseoli cum pasta vermiculata ferculum optimum ac verum Chilense esse mihi videtur si hoc comitimus cum tomaculi cuiusdam genere quod apud nos invenitur.

Ecce imago photographica:

Hoc ferculum vulgo vocatur "porotos con riendas", id est, phaseoli cum restibus

Alia esca quae apud nos saepe edere solemus est quoddam pulmentum quod ex carne gallinacea vel ex bubula efficitur. Torritur igitur carnis putamen (id est pars carnis superficialis) in olla super flammam posita per aliquot temporis puncta. Deinde paulum caepae sectae, aliquot alii dentes (ut ita dicam) et carotae fragmenta adiunguntur. Postea aquam in ollam fundere debemus: hic vero illa elementa figere oportet sinere per spatium quoddam temporis priusquam aquam in ollam fundemus ne elementa aqua ferventi continuo molliantur. Tandem condimenta quaedam, poma terrestria, pisa, phaseolos virides, oryzam ac frusta maizii cucurbitaeque adiungere debemus. Omnibus elementis coctis hoc sapidissimo cibo vesci iam possumus. Mihi multum placet precipie tempore hiemali namque efficit ut corpus calidius sit cum frigora sint.

Ecce imago photographica:


 Pulmentum Chilense qui vulgo 'cazuela' vocatur  

Tempore vero aestivo aliquid mirum comedere solemus. Nescio quomodo Latine dici possit, sed quoddam libi genus est. Cum autem cibus dulcis non sit, libum quodammodo est, namque ex maizio illud facimus. Libum ergo maizii vel libum maizae fortasse Latine licet dicere possit. Nihilominus vobis explanabo quomodo illud ferculum nostrum parandum sit. In primis igitur grana maizii ope instrumenti cuiusdam quod ad molendium adhibetur oportet terere. Postea illa grana maizii ponenda in ollam super flammam positam sunt donec cum paululo lacti coquantur. Interea carnis aliqua frusta gallinaceae coquendum in alia olla aqua plena ac ferventi est. Dum haec aguntur, in sartagine bubulam in parvis frustis quadratis sectam frigere debemus cum caepis sectis, alii fragmentibus ac condimentis variis. Denique patellis quibusdam ex argilla factis oportet uti. Illae enim patellae sunt vasia quaedam quae in furnum poni possunt, ideoque sunt magni momenti ad illud ferculum parandum. Oportet igitur primum carnem sectam in parte patellarum inferiore ponere, deinde carnis gallinaceae frusta adiungitur (saepe carnis gallinaceae cruribus utuntur), ova cocta, olivae et condumenta quaedam. Tandem omnia maizio trito operienda sunt paululoque sacchari adiuncto in fornum nostras patellas ponendas sunt donec omnia coquantur. 

Equidem magno cum gaudeo illo ferculo nostro vescor, non modo quod sapidissimum esse mihi videtur, verum etiam quod illorum elementorum coniunctionem efficit ut omnia familiae membra aliquid faciant ut illud ferculum ad tempus bene parari possit. Propterea illum cibum precipue temporis aestivi Domini diebus edere solemus .

Ecce imago photographica:


 Libum (non dulce tamen) maizii Chilense, vulgo autem "pastel de choclo"

Nescio utrum aliis in locis fercula tamquam illa sint, sed nos illis cibi generibus vesci solemus. Quoniam vero multa alia cibi genera apud nos edi possunt, narrabo plura de his rebus sed postea. Itaque spero fore ut tempus habeam ad scribendum. Valeatis interim quam optime.

sábado, 13 de mayo de 2017

Quomodo linguam Latinam discere coepi

Quoniam iam abhinc duos annos linguam Latinam bene discere coepi, iam paratus sum ut aliquid Latine in rete scribam. Propositum igitur meum linguam exercere est praecipue rationes adhibendo quas sigulis diebus disco cum paucas paginas libri qui inscribitur 'Roma Aeterna' legerim. Scio vero me linguae Latinae magistrum nondum esse, quamobrem in antecessum veniam a vobis peto si hac in sede retiali mendum ullum inveneritis. Hodie vero cur et quomodo linguam Latinam discere coeperim velim vobis narrare.

In primis est mihi dicendum me virum Chilensem triginta unum annorum esse. Cumque igitur adulescens duodeviginti annorum essem, libros grammaticos ac lexicon emi cupidus linguam Latinam discendi. Etsi illo tempore fere omnia de Latinitate ignorabam, hanc linguam discere volebam quod aliquid in ea mysticum esse mihi videbatur. Nescio utrum propter similitudinem vocabulorum linguae patriae meae Hispanicae an ob eius antiquitatem illo modo senserim, sed aliquid in hac lingua iam illo tempore me attrahebat. Attamen ubi librum grammaticum aperi et cum rationes intricatissimas memoriae mandandas esse tum declinationes coniugationesque singulis diebus recintandas esse intellexi, cumque studiosus huius linguae discere essem, statim ob difficultates magnas in discendo animus meus cecidit. Post itaque paucos dies librum grammaticum clausi et cupere discere desini. Lingua enim Latina nimis difficilis mihi erat neque multum temporis habebam ut illo modo discerem.

Undecim annis post iterum cupiditatem linguam Latinam discendi in me invasit. Tunc vero non modo ob curiositatem vel potius quod preces catholicas in liturgia erga ritum Romanum antiquum necesse erat mihi intellegere, cum quodam in monasterio christiano vivere vellem. Etsi tantummodo preces liturgicas quasdam viva voce pronuntiatu ecclesiastico lente Latine legere poteram, eas non bene, ut patet, intellegebam. Scopum igitur meum erat preces intellegere atque interdum aliquot paginas Bibliae Sacrae nomine Vulgata legere. Proinde linguae Latinae magistrum quaerere in mea patria coepi sed frustra. Postquam inquisitionem quandam super filologiis magistrisque Chilensibus linguae Latinae feci intellexique apud nos iam fere neminem qui Latine loquatur esse, una ex parte quod universitates Chilenses aliquot annis ante cathedram filologiae classicae aboleverant cum discipuli deessent, altera vero ex parte quod ne sacerdotes quidem linguam Latinam sciebant, libros ad linguam Latinam discendam in rete quaesivi ita ut accurate magnaque cum patientia eos legerem.

Cum igitur prima elementa lingue Latinae discerem primasque declinationes et coniugationes magno cum sudore memoriae mandarem, aliquid legere nequiquam conabar. Libri enim quas in rete repperi methodo grammaticali utebantur ut linguam doceret, quare primum oportebat recitando discere declinationes atque exceptiones, tum coiugationes memoriae mandare, tandem parvas sententias in linguam patriam vertendas erant. Antequam vero sententias in linguam patriam vertere, subiectum et obiectum distinguere debebam ac vocabula ordinare, tunc demum convertere poteram. Taediose itaque ac lentissime discebam neque verba faciliter memoria tenere poteram, namque sententias sine contextu in meam linguam convertebam. Tantummodo ob discendi studiositatem illa exercitia primis mensibus passus sum, animus autem meus non satis bene se habebat cum linguae Latinae illo modo operam mihi danda erat.

Quodam vero die quasdam pelliculas in rete inveni in quibus parvus puer a magistro Latine loquenti docebatur. Multum igitur miratus sum quod aliquis mihi dixerat linguam Latinam loqui iam non posse. Quoniam fere omnia de Latinitate eo tempore ignorabam, illud credideram. Ob hanc rem, postquam eas pelliculas vidi, adeo stupefactus eram ut statim novam inquisitionem de lingua Latina in rete facerem. Tandem vero libros Orbergianos inveni ac magistrum quendam qui per rete me Latine docere posset repperi. Tunc demum bene linguam Latinam discere coepi intellexique multos discipulos propter methodum linguam Latinam bene callere non poterant.

Methodo igitur Orbergiana linguam Latinam didici. Liber qui 'Familia Romana' appellatur magistro adiuvante effecit ut linguam Latinam, quae tum intricatissima esse mihi videbatur, sine metu ullo faciliterque discerem. Post igitur unum annum, totum librum perfeci atque plus quam MM vocabula in memoria mea iam erant. Quomodo tanta vocabula in memora tenere potui? Quia singula verba sive in contextu sive per imagines sive per vocabula quae iam disceram explicabantur. Maximi itaque momenti est ad linguam docendam imaginibus uti, namque facilius in memoria manent verba quae coiunguntur cum rebus.

Difficile igitur fuit mihi capitulum decimum sextum 'Familiae Romane' quia illic prima verba depontentia reperiuntur. Deinde capitulum undetricesimum etiam difficile fuit quod multa verba modi coniunctivi memoriae mandanda sunt. Postea capitulum tricesimum et alterum, quoniam illic multae sententiae coiunctivo arduo usu inveniuntur. Nihilominus sunt capitula adeo bene scripta ut sine magnis difficultatibus temporis consecutio a quocumque intellegi posset.

Nunc autem, ut iam dixi, librum qui 'Roma Aeterna' inscribitur lego. Etsi scio adhuc multa mihi discenda esse, tamen gaudeo quod iam expedite legere fere omnia quae magna cum curiositate interdum quaero ope machinae googleanae. Precipueque vero scio me iam clavem ad aperuendas humanitatis portas habere ac laetor ob hanc rem.